WARTISLAUS I

WARTISLAUS I
WARTISLAUS I.
fil. Suantibori, Pomeraniae Ducis, cum fratribus Ratiboro, Suantopuloc et Bogislao, ab Ottone Andechsio, Episcopo Bambergensi, Cancellario Henrici IV. Pomeranorum. Apostolo, ad fidem Christianam adductus: cum fratre Ratiboro Pomeraniam citeriorem (quae brevi Germanicos mores, tum coloniis ex Saxonia, Westphalia, Frisia, Hollandia, Flandria huc traductis, tum occasione Sexonicae clientelae: cum Pomerania ulterior moribus et linguae Henetorum pertinacius inhaereret,) sortitus est. Quorum hic, pater alterius Wartislai fuit, Principis fortissimi, qui cum Danis et Henri co Leone pro libertate sua diuturna gessit bella: in cuius filio Bartholomaeo A. C. 1224. ramus hic exstinctus est. Ille A. C. 1124. baptizatus, Episcopatum Iulini fundavit: tum Marchiam Novam et Ucraniam ad Gustroviam usque sibi subiecit: tandem vero A. C. 1136. a ministro, quem Vandali odiô religionis instigaverant, ipse verô iam vulneratus confecit, peremptus est: coenobiô Stolpensi, in necis huius memoriam, a fratre conditô. Filii eius Casimirus et Bogislaus II. a Friderico Barbarosla A. C. 1181. in castris ad Lubecam Duces creati sunt, datâ in Impetio sessione.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • WARTISLAUS X — WARTISLAUS X. fil. prioris, in divisione hereditatis paternae cum Barto Rugiam nactus est, Ericô Wolgastum tenente. Qui ambo, communi ope, contra Fridericum II. Electorem Brandeburgicum, ex antiquo pacto et investitura Imperatoris recenti ius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WARTISLAUS IV — WARTISLAUS IV. fil. Bogisiai IV. cui cognomen Corpus et Anima, et Margareta Rugia, exinctô avunculô Wizlavô, de quo supra, Rugiae Priucipatum, ad versus Danos et Megapolitanos, sibi vindicavit; Danô, ut ius suum cederet, coactô. Brandeburgicis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WARTISLAUS IX — WARTISLAUS IX. fil. Barnimi VI. nepos ex hoc Wartislai VI. laude iustitiae, et fundatione Academiae Gryphiswaldinae A. C. 1456. inclaruit. Pater ex Sophia Lawenburgica Wartislai X. et Erici II …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WARTISLAUS V — WARTISLAUS V. cognomine Monachorum Pater noster, qui pro portione sua, annuam sibi portionem pactus, obiit absque prole A. C. 1390 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WARTISLAUS VI — WARTISLAUS VI. fil. Barnimi IV. Wolgastanae lineae conditoris, obiit A. C. 1394. pater Wartislai et Batnimi VI …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WARTISLAUS XI — WARTISLAUS XI. qui tamen cum fratre Casimiro VI. non diu superfuit: tertiô fratre Bogislaô X. totâ Pomeraniâ potitô, qui consiliariô quôdam Langiô rusticô non infeliciter usus est, mortuus A. C. 1523 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WARTISLAUS III — WARTISLAUS III. filius Casimiri II. ex Bogislao II. de quo retro, geniti; recuperavit quaedam a Danis, in Megapolitanis confinibus. Obiit improlis A. C. 1264 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WARTISLAUS VII — WARTISLAUS VII. fil. Bogislai V. iter Hierosolymitanum ingressus, in Servia obiit A. C. 1392. relictô ex Maria Mecklenburgica, cuius mater Ingelburgis erat, Margaritae Semiramidis Arctoae soror, filiô Ericô I …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WARTISLAUS VIII — WARTISLAUS VIII. fil. Wartislai VI. ex Anna Megapolitana, Rugiae, Stralsundae et Barti dominus: filios habuit Suantiborum III. et Barnimum VIII. quorum ille A. C. 1446. iste A. C. 1451. sine liberis defecêre …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RATIBORUS — I. RATIBORUS fil. Suantibori praedicti, una cum Wartislao fratre, Pomeraniae citerioris Principum fuit conditor: Rugiis Bartum. Tribsesiam et Grimmium eripuit. Pater Wartislai et Suantopulci, qui relictâ patruelibus ulteriori, Principatum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”